Latin · ~7 min
9.4 to 9.8
Biblia Sacra, Samuel I 9.4-8
Not analysed yet
14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: 16 Hac ipsa hora, quae nunc est, cras mittam virum ad te de terra Beniaminm, et unges eum ducem super populum meum Israel: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me. 17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo. 18 Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. 19 Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi. 20 Et de asinis, quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domui patris tui? 21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum? 22 Assumens itaque Samuel Saulem, et puerum eius, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. 23 Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te. 24 Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, pone ante te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. 25 Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit.