# Samuel II 1.5-6

Biblia Sacra, Samuel II, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/1.5

17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius, 18 (et praecepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in libro iustorum), et ait: Considera Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati, 19 inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? 20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim, ne exultent filiae incircumcisorum. 21 Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. 22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23 Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. 24 Filiae Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. 25 Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Ionathas in excelsis tuis occisus est? 26 Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. 27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
