# Samuel II 11.5-8

Biblia Sacra, Samuel II, 11.5 to 11.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/11.5

14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Ioab: misitque per manum Uriae, 15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. 16 Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. 17 Egressique viri de civitate, bellebant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus. 18 Misit itaque Ioab, et nuntiavit David omnia verba praelii: 19 praecepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, 20 si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? 21 Quis percussit Abimelech filium Ierobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare iuxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit. 22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab. 23 Et dixit nuntius ad David: Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24 Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est. 25 Et dixit David ad nuntium: Haec dices Ioab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos. 26 Audivit auter uxor Uriae, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum. 27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
