# Samuel II 12.4-7

Biblia Sacra, Samuel II, 12.4 to 12.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/12.4

Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est. 16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et ieiunavit David ieiunio, et ingressus seorsum, iacuit super terram. 17 Venerunt autem seniores domus eius, cogentes eum ut surgeret de terra. Qui noluit, nec comedit cum eis cibum. 18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget? 19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est. 20 Surrexit ergo David de terra: et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. 21 Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem. 22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans? 23 Nunc autem quia mortuus est, quare ieiunem? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me. 24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea: quae genuit filium, et vocavit nomen eius Salomon, et Dominus dilexit eum. 25 Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen eius, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. 26 Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. 27 Misitque Ioab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum. 28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne, cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. 29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam. 30 Et tulit diadema regis eorum de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde: 31 populum quoque eius adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon: et reversus est David, et omnis exercitus in Ierusalem.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
