# Samuel II 15.5-7

Biblia Sacra, Samuel II, 15.5 to 15.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/15.5

19 Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. 20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? Ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. 21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: Quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. 22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. 23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quae respicit ad desertum. 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei: et deposuerunt arcam Dei: et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. 26 Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum, faciat quod bonum est coram se. 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Ionathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. 28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Ierusalem: et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite, sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite, ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom, dixitque David: Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
