Latin
20.6 to 20.7
Biblia Sacra, Samuel II 20.6-7
Not analysed yet
16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Ioab: Appropinqua huc, et loquar tecum. 17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Ioab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit: Audio. 18 Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant. 19 Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem et evertere matrem in Israel? Quare praecipitas haereditatem Domini? 20 Respondensque Ioab, ait: Absit, absit hoc a me: non praecipito, neque demolior. 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab: Ecce caput eius mittetur ad te per murum. 22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. 23 Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Ioiadae super Cerethaeos et Phelethaeos. 24 Aduram vero super tributa: porro Iosaphat filius Ahilud, a commentariis. 25 Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. 26 Ira autem Iairites erat sacerdos David.