Latin
21.5 to 21.9
Biblia Sacra, Samuel II 21.5-9
Not analysed yet
15 Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, 16 Iesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cuius ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. 17 Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel. 18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. 19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. 20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor, et erat de origine Arapha. 21 Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Ionathan filius Samaa fratris David. 22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum eius.