# Samuel II 22.1-6

Biblia Sacra, Samuel II, 22.1 to 22.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/22.1

22] 1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, 2 et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. 3 Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me. 4 Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. 5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. 6 Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. 8 Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis. 9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus eius. 11 Et ascendit super cherubim: et volavit, et lapsus est super pennas venti. 12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum. 13 Prae fulgore in conspectu eius, succensi sunt carbones ignis. 14 Tonabit de caelo Dominus: et excelsus dabit vocem suam. 15 Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos. 16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. 17 Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis. 18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. 19 Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. 20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. 21 Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. 22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. 23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo: et praecepta eius non amovi a me. 24 Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea. 25 Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
