# Samuel II 22.7-11

Biblia Sacra, Samuel II, 22.7 to 22.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/22.7

26 Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus. 27 Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris. 28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. 29 Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. 30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. 31 Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. 32 Quis est Deus praeter Dominum: et quis fortis praeter Deum nostrum? 33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. 34 Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me; 35 docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea. 36 Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me. 37 Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei. 38 Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos. 39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. 40 Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me. 41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos. 42 Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos. 43 Delebo eos ut pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. 44 Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. 45 Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi. 46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meae. 48 Deus qui das vindictas mihi, et deicis populos sub me. 49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. 50 Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo: 51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius in sempiternum.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
