# Samuel II 23.1-5

Biblia Sacra, Samuel II, 23.1 to 23.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/23.1

23] 1 Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel: 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam. 3 Dixit Deus Israel mihi, locutus est fortis Israel, dominator hominum, iustus dominator in timore Dei. 4 Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. 6 Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi: quae non tolluntur manibus. 7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur, usque ad nihilum. font size=2>8 Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. 9 Post hunc, Eleazar filius patrui eius Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium. 10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda. 11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, 12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos: et fecit Dominus salutem magnam. 13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. 14 Et David erat in praesidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. 15 Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem iuxta portam! 16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, 17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. 18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, 19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
