# Samuel II 5.1-4

Biblia Sacra, Samuel II, 5.1 to 5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/samuel-ii/5.1

5] 1 Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. 3 Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel. 4 Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. 5 In Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus: in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. 6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Ierusalem, ad Iebusaeum habitatorem terrae: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. 7 Cepit autem David arcem Sion, haec est civitas David. 8 Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Iebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. 9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, Civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. 10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et aedificaverunt domum David. 12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. 13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiae: 14 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, 15 et Iebahar, et Elisua, et Nepheg, 16 et Iaphia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.

---

Biblia Sacra, Samuel II. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/samuel2.shtml.
