Latin · ~7 min
15.1 to 15.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 15.1-2
Not analysed yet
15] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus adferat. 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater,; et ego dilexi vos manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12 Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. 13 Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. 15 Iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis. 17 Haec mando vobis ut diligatis invicem.