Latin
Lines 1.1-1.3
Biblia Sacra, Secundum Lucam 1.1-3
Not analysed yet
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, 3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime, Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. 6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella. 7 Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis.
8 Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; 12 et Zaccharias turbatus est videns, et timor inruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus: "Ne timeas, Zaccharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Iohannem. 14 Et erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum. 17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam". 18 Et dixit Zaccharias ad angelum: "Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis". 19 Et respondens angelus dixit ei: "Eo sum Gabrihel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo".