Latin · ~8 min
10.4 to 10.6
Biblia Sacra, Secundum Lucam 10.4-6
Not analysed yet
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: "Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater, quoniam sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater, et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare". 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: "Beati oculi qui vident quae vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt". 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: "Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?" 26 At ille dixit ad eum: "In lege quid scriptum est? Quomodo legis?"" 27 Ille respondens dixit: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum". 28 Dixitque illi: "Recte respondisti; hoc fac, et vives". 29 Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: "Et quis est meus proximus?" 30 Suscipiens autem Iesus, dixit: "Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. 34 Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: 'Curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi'. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?" 37 At ille dixit: "Qui fecit misericordiam in illum". Et ait illi Iesus: "Vade, et tu fac similiter".