# Secundum Lucam 12.9-11

Biblia Sacra, Secundum Lucam, 12.9 to 12.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-lucam/12.9

41 Ait autem et Petrus: "Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?" 42 Dixit autem Dominus: "Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: 'Moram facit dominus meus venire,' et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50 Baptismo autem habeo baptizari et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam". 54 Dicebat autem et ad turbas: "Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: 'Nimbus venit,' et ita fit. 55 Et cum austrum flantem, dicitis 'Aestus erit,' et fit. 56 Hypocritae! Faciem caeli et terrae nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis? 57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?

---

Biblia Sacra, Secundum Lucam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/luke.shtml.
