Latin · ~8 min
15.1 to 15.2
Biblia Sacra, Secundum Lucam 15.1-2
Not analysed yet
1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: "Hic peccatores recipit, et manducat cum illis". 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4 "Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: 'Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat'. 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. 8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: 'Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram'. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente". 11 Ait autem: "Homo quidam habuit duos filios. 12 Et dixit adolescentior ex illis patri: 'Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit'. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus, dixit: 'Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18 Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis'. 20 Et surgens venit ad patrem suum.