# Secundum Lucam 15.3-4

Biblia Sacra, Secundum Lucam, 15.3 to 15.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-lucam/15.3

Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. 21 Dixitque ei filius: 'Pater, peccavi in caelum, et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus'. 22 Dixit autem pater ad servos suos: 'Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur, 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est'. Et coeperunt epulari. 25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. 26 Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent. 27 Isque dixit illi: 'Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit'. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. 29 At ille respondens, dixit patri suo: 'Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer. 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum'. 31 At ipse dixit illi: 'Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:; 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit, perierat, et inventus est'."

---

Biblia Sacra, Secundum Lucam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/luke.shtml.
