Latin · ~8 min
16.1 to 16.4
Biblia Sacra, Secundum Lucam 16.1-4
Not analysed yet
1 1 Dicebat autem et ad discipulos suos: "Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum, et ait illi: 'Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae; iam enim non poteris villicare'. 3 Ait autem villicus intra se: 'Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas'. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: 'Quantum debes domino meo?' 6 At ille dixit: 'Centum cados olei'. Dixitque illi: 'Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta'. 7 Deinde alii dixit: 'Tu vero quantum debes?' Qui ait: 'Centum coros tritici'. Ait illi: 'Accipe litteras tuas, et scribe octoginta'. 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset; quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. 10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget, aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. 14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum. 15 Et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum". 16 Lex et prophetae usque ad Joannem; ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur; et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.