# Secundum Lucam 18.5-6

Biblia Sacra, Secundum Lucam, 18.5 to 18.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-lucam/18.5

31 Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: "Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget". 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. 35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: "Iesu, fili David, miserere mei". 39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: "Fili David, miserere mei". 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41 dicens: "Quid tibi vis faciam?" At ille dixit: "Domine, ut videam". 42 Et Iesus dixit illi: "Respice, fides tua te salvum fecit". 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

---

Biblia Sacra, Secundum Lucam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/luke.shtml.
