Latin · ~10 min
19.1 to 19.2
Biblia Sacra, Secundum Lucam 19.1-2
Not analysed yet
1 Et ingressus perambulabat Iericho. 2 Et ecce vir nomine Zachaeus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives. 3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum, quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: "Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere". 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: "Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum". 9 Ait Iesus ad eum: "Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. 10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat". 11 Haec illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: "Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem minas, et ait ad illos: 'Negotiamini dum venio'. 14 Cives autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum, dicentes: 'Nolumus hunc regnare super nos'. 15 Et factum est ut rediret, accepto regno et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens: 'Domine, mina tua decem minas acquisivit'. 17 Et ait illi: 'Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates'. 18 Et alter venit, dicens: 'Domine, mina tua fecit quinque minas'. 19 Et huic ait: 'Et tu esto super quinque civitates'. 20 Et alter venit, dicens: 'Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti'. 22 Dicit ei: 'De ore tuo te iudico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi? 23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?' 24 Et astantibus dixit: 'Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem minas habet'. 25 Et dixerunt ei: 'Domine, habet decem minas'. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit; ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me".