Latin · ~8 min
Lines 2.3-2.14
Biblia Sacra, Secundum Lucam 2.3-14
Not analysed yet
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi, tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini quia "Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur," 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus, expectans consolationem Israhel, et Spiritus Sanctus erat in eo, 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
"Nunc dimittis servum tuum, Domine
secundum verbum tuum in pace.
quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
quod parasti
ante faciem omnium populorum,
lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israhel".
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius: "Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35 -et tuam ipsius animam pertransiet gladius -ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuhel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem. 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo.