Latin · ~5 min
21.5 to 21.8
Biblia Sacra, Secundum Lucam 21.5-8
Not analysed yet
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum, 26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra." 29 Et dixit illis similitudinem: "Videte ficulneam, et omnes arbores: 30 cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis." 37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.