Latin · ~9 min
Lines 3.1-3.11
Biblia Sacra, Secundum Lucam 3.1-11
Not analysed yet
1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha, factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae:
"Vox clamantis in deserto
parate viam Domini
rectas facite semitas eius.
Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
et videbit omnis caro salutare Dei."
7 Dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso: "Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 9 Iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur". Et interrogabant eum turbae dicentes: "Quid ergo faciemus?" 11 Respondens autem dicebat illis: "Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat". 12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: ʻMagister, quid faciemus?" 13 At ille dixit ad eos: "Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis". 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: "Quid faciemus et nos?" Et ait illis: "Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris".
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Iohannes dicens omnibus: "Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili". 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. 19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere.