Latin · ~11 min
8.6 to 8.8
Biblia Sacra, Secundum Lucam 8.6-8
Not analysed yet
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba. 20 Et nuntiatum est illi: "Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre". 21 Qui respondens, dixit ad eos: "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt". 22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: "Transfretemus trans stagnum". Et ascenderunt. 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: "Praeceptor, perimus". At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis: "Ubi est fides vestra?" Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: "Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?" 26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28 Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit: "Quid mihi et tibi est, Iesu Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas". 29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Iesus, dicens: "Quod tibi nomen est?" At ille dixit: "Legio," quia intraverant daemonia multa in eum. 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte, et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos; et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione; 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis, quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens: 39 "Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus". Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Iesus.