Latin · ~9 min
9.7 to 9.11
Biblia Sacra, Secundum Lucam 9.7-11
Not analysed yet
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: "Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi; 39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: 40 et rogavi discipulos tuos ut eiicerent illum, et non potuerunt". 41 Respondens autem Iesus, dixit: "O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum". 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius. 43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. 44 Omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: "Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum:". 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant eum interrogare de hoc verbo. 46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset. 47 At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48 et ait illis: "Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est". 49 Respondens autem Ioannes dixit: "Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum". 50 Et ait ad illum Iesus: "Nolite prohibere. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est". 51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. 53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem. 54 Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes, dixerunt: "Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?" 55 Et conversus increpavit illos, dicens: "Nescitis cuius spiritus estis. 56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare". Et abierunt in aliud castellum.