Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.8
Biblia Sacra, Secundum Marcum 1.1-8
Not analysed yet
Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam,
vox clamantis in deserto:
'Parate viam Domini;
rectas facite semitas eius'.
4 Fuit Ioannes Baptista in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius, et lucustas et mel silvestre edebat. 7 Et praedicabat dicens: "Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto."
9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. 10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso. 11 Et vox facta est de caelis: "Tu es Filius meus dilectus; in te complacui."
12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. 13 Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei 15 et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio." 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare; erant enim piscatores. 17 Et dixit eis Iesus: "Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum." 18 Et protinus relictis retibus secuti sunt eum. 19 Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius et ipsos in navi componentes retia; 20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum.