# Secundum Marcum 15.1-4

Biblia Sacra, Secundum Marcum, 15.1 to 15.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-marcum/15.1

Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: "Tu es rex Iudaeorum?" At ille respondens ait illi: "Tu dicis." 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens: "Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant." 5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quemcumque peterent. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis et dixit: "Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?" 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis: "Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?" 13 At illi iterum clamaverunt: "Crucifige eum!" 14 Pilatus vero dicebat eis: "Quid enim mali fecit?" At illi magis clamabant: "Crucifige eum!" 15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. 16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem. 17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam, 18 et coeperunt salutare eum: "Ave, rex Iudaeorum!" 19 Et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum ut crucifigerent eum. 21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et ille non accepit. 24 Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causae eius inscriptus: "Rex Iudaeorum." 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 28 Et impleta est scriptura quae dicit: "Et cum iniquis reputatus est." 29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes: "Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce!" 31 Similiter et summi sacerdotes, ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: "Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israel, descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus." Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei.

---

Biblia Sacra, Secundum Marcum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/mark.shtml.
