# Secundum Marcum 15.5-6

Biblia Sacra, Secundum Marcum, 15.5 to 15.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-marcum/15.5

33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens: "Heloi, Heloi, lema sabacthani?", quod est interpretatum: "Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?" 35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: "Ecce Eliam vocat." 36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: "Sinite. Videamus si veniat Elias ad deponendum eum." 37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: "Vere homo hic Filius Dei erat." 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome, 41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma. 42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.

---

Biblia Sacra, Secundum Marcum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/mark.shtml.
