Latin · ~11 min
3.1 to 3.4
Biblia Sacra, Secundum Marcum 3.1-4
Not analysed yet
Et introivit iterum synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2 et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3 Et ait homini habenti manum aridam: "Surge in medium." 4 Et dicit eis: "Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?" At illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitatem cordis eorum, dicit homini: "Extende manum tuam." Et extendit, et restituta est manus illi. 6 Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. 7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna audientes quae faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Multos enim sanabat, ita ut inruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: 12 "Tu es Filius Dei!" Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent Duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia; 16 et imposuit Simoni nomen Petrus; 17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. 20 Et veniunt ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: "In furorem versus est." 22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: "Beelzebub habet" et "In principe daemonum eicit daemonia." 23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: "Quomodo potest Satanas Satanan eicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25 et si domus super semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum dispertitus est, et non potest stare sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. 28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." 30 Quoniam dicebant: "Spiritum immundum habet."