Latin · ~9 min
Lines 4.1-4.8
Biblia Sacra, Secundum Marcum 4.1-8
Not analysed yet
Et iterum coepit docere ad mare. Et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat. 2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: 3 "Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud. 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae; 6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum, ascendentem et crescentem; et afferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum." 9 Et dicebat: "Qui habet aures audiendi, audiat."
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant cum Duodecim, parabolas. 11 Et dicebat eis: "Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
'ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur
et dimittantur eis peccata.'"
13 Et ait illis: "Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in corda eorum. 16 Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum."
21 Et dicebat illis: "Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? 22 Non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur; nec factum est occultum sed ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat."