Latin · ~12 min
Lines 7.1-7.8
Biblia Sacra, Secundum Marcum 7.1-8
Not analysed yet
Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus--id est non lotis--manducare panes, vituperaverunt. 3 Pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi crebro lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum. 5 Et interrogant eum Pharisaei et scribae: "Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?" 6 At ille respondens dixit eis: "Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
'Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum.'
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum: baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis multa." 9 Et dicebat illis: "Bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis. 10 Moses enim dixit: 'Honora patrem tuum et matrem tuam' et 'Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur'; 11 vos autem dicitis: 'Si dixerit homo patri aut matri: Corban--quod est donum--quodcumque ex me tibi profuerit,' 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: "Audite me, omnes et intellegite: 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem! 16 Si quis habet aures audiendi, audiat." 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18 Et ait illis: "Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?" --purgans omnes escas. 20 Dicebat autem: "Quae de homine exeunt, illa coinquinare hominem; 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt: adulteria, fornicationes, homicidia, 22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23 Omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem."
24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius habebat filia spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes eius. 26 Erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius. 27 Qui dixit illi: "Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis." 28 At illa respondit et dicit ei: "Domine, nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum." 29 Et ait illi: "Propter hunc sermonem, vade; exiit daemonium de filia tua." 30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.