# Secundum Matthaeum 11.6-7

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 11.6 to 11.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/11.6

25 In illo tempore respondens Iesus dixit: "Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. 26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. 28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est".

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
