# Secundum Matthaeum 12.1-22

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, Lines 12.1-12.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/12.1

12] 1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: "Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato". 3 At ille dixit eis: "Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7 Si autem sciretis quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium", numquam condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim Filius hominis sabbati".
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; 10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: "Licet sabbatis curare?", ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: "Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere". 13 Tunc ait homini: "Extende manum tuam". Et extendit, et restituta est sana sicut altera. 14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes 16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
"Ecce puer meus, quem elegi,
dilectus meus, in quo bene placuit animae meae;
ponam Spiritum meum super eum,
et iudicium gentibus nuntiabit.
Non contendet neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
Arundinem quassatam non confringet
et linum fumigans non exstinguet,
donec eiciat ad victoriam iudicium;

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
