# Secundum Matthaeum 12.19-20

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, Lines 12.19-12.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/12.19

43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. 44 Tunc dicit: "Revertar in domum meam unde exivi"; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. 45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae".
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam: "Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum". 48 At ille respondens dicenti sibi ait: "Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?". 49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: "Ecce mater mea et fratres mei. 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est".

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
