# Secundum Matthaeum 12.21-18

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, Lines 12.21-12.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/12.21

et in nomine eius gentes sperabunt".
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret. 23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: "Numquid hic est filius David?". 24 Pharisaei autem audientes dixerunt: "Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum".
25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: "Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? 27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. 28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: 37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis".
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: "Magister, volumus a te signum videre". 39 Qui respondens ait illis: "Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! 42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
