# Secundum Matthaeum 14.4-5

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 14.4 to 14.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/14.4

22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. 25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: "Phantasma est", et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: "Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!". 28 Respondens autem ei Petrus dixit: "Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas". 29 At ipse ait: "Veni!". Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: "Domine, salvum me fac!". 31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: "Modicae fidei, quare dubitasti?". 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: "Vere Filius Dei es!". 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, 36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
