Latin
17.5
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 17.5
Not analysed yet
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: "Magister vester non solvit didrachma?" . 25 Ait: "Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: "Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?" . 26 Cum autem ille dixisset: "Ab alienis", dixit illi Iesus: "Ergo liberi sunt filii. 27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te".