Latin
19.1 to 19.4
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 19.1-4
Not analysed yet
19] 1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. 2 Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: "Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?" . 4 Qui respondens ait: "Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?" . 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet". 7 Dicunt illi: "Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?" . 8 Ait illis: "Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. 9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur". 10 Dicunt ei discipuli eius: "Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere". 11 Qui dixit eis: "Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat". 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. 14 Iesus vero ait: "Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum". 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 Et ecce unus accedens ait illi: "Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?" . Qui dixit ei: 17 "Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata". 18 Dicit illi: "Quae?" . Iesus autem dixit: "Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum". 20 Dicit illi adulescens: "Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest?" . 21 Ait illi Iesus: "Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me". 22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.