# Secundum Matthaeum 20.4

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 20.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/20.4

29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: "Domine, miserere nostri, fili David!". 31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: "Domine, miserere nostri, fili David!". 32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: "Quid vultis, ut faciam vobis?". 33 Dicunt illi: "Domine, ut aperiantur oculi nostri". 34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
