Latin
24.1 to 24.3
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 24.1-3
Not analysed yet
24] 1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; 2 ipse autem respondens dixit eis: "Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur". 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: "Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?" . 4 Et respondens Iesus dixit eis: "Videte, ne quis vos seducat. 5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent. 6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8 haec autem omnia initia sunt dolorum. 9 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. 12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; 13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. 14 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: 16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere; 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.