# Secundum Matthaeum 24.4-8

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 24.4 to 24.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/24.4

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. 30 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; 31 et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. 32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. 33 Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34 Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. 35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. 37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. 38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, 39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; 41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 45 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, 50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium."

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
