# Secundum Matthaeum 26.10

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 26.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/26.10

69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: "Et tu cum Iesu Galilaeo eras!". 70 At ille negavit coram omnibus dicens: "Nescio quid dicis!". 71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: "Hic erat cum Iesu Nazareno!". 72 Et iterum negavit cum iuramento: "Non novi hominem!". 73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: "Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit". 74 Tunc coepit detestari et iurare: "Non novi hominem!". Et continuo gallus cantavit; 75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: "Priusquam gallus cantet, ter me negabis". Et egressus foras ploravit amare.

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
