# Secundum Matthaeum 27.1-5

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 27.1 to 27.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/27.1

27] 1 Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi. 3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4 dicens: "Peccavi tradens sanguinem innocentem". At illi dixerunt: "Quid ad nos? Tu videris!". 5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est". 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: "Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, 10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus". 11 Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: "Tu es Rex Iudaeorum?". Dixit autem Iesus: "Tu dicis". 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus: "Non audis quanta adversum te dicant testimonia?". 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent. 16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: "Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?". 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: "Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum". 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. 21 Respondens autem praeses ait illis: "Quem vultis vobis de duobus dimittam?". At illi dixerunt: "Barabbam!". 22 Dicit illis Pilatus: "Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?". Dicunt omnes: "Crucifigatur!". 23 Ait autem: "Quid enim mali fecit?". At illi magis clamabant dicentes: "Crucifigatur!".

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
