Latin
Lines 6.1-6.14
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 6.1-14
Not analysed yet
6] 1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. 2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne inducas nos in tentationem,
sed libera nos a Malo.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; 21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.