# Secundum Matthaeum 7.1-6

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 7.1 to 7.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/7.1

7] 1 Nolite iudicare, ut non iudice mini; 2 in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4 Aut quomodo dices fratri tuo: "Sine, eiciam festucam de oculo tuo", et ecce trabes est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. 7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. 12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. 13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; 14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
