Latin
7.7 to 7.10
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 7.7-10
Not analysed yet
21 Non omnis, qui dicit mihi: "Domine, Domine", intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. 22 Multi dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?" . 23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. 25 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. 27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna". 28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.