# Secundum Matthaeum 8.1-6

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, Lines 8.1-8.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/8.1

8] 1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: "Domine, si vis, potes me mundare". 3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: "Volo, mundare!"; et confestim mundata est lepra eius. 4 Et ait illi Iesus: "Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis".
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens: "Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur". 7 Et ait illi: "Ego veniam et curabo eum". 8 Et respondens centurio ait: "Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit". 10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: "Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! 11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium". 13 Et dixit Iesus centurioni: "Vade; sicut credidisti, fiat tibi". Et sanatus est puer in hora illa.
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; 15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei. 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
"Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit".
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 Et accedens unus scriba ait illi: "Magister, sequar te, quocumque ieris". 20 Et dicit ei Iesus: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet".

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
