Latin
Lines 8.7-8.9
Biblia Sacra, Secundum Matthaeum 8.7-9
Not analysed yet
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: "Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum". 22 Iesus autem ait illi: "Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos".
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. 24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: "Domine, salva nos, perimus!" . 26 Et dicit eis: "Quid timidi estis, modicae fidei?" . Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt dicentes: "Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?" .
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt dicentes: "Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?" . 30 Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31 Daemones autem rogabant eum dicentes: "Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum". 32 Et ait illis: "Ite". Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.