# Secundum Matthaeum 9.5-10

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum, 9.5 to 9.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/biblia-sacra/secundum-matthaeum/9.5

18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: "Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet". 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21 Dicebat enim intra se: "Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero". 22 At Iesus conversus et videns eam dixit: "Confide, filia; fides tua te salvam fecit". Et salva facta est mulier ex illa hora. 23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, 24 dicebat: "Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit". Et deridebant eum. 25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26 Et exiit fama haec in universam terram illam. 27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: "Miserere nostri, fili David!". 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: "Creditis quia possum hoc facere?". Dicunt ei: "Utique, Domine". 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: "Secundum fidem vestram fiat vobis". 30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: "Videte, ne quis sciat". 31 Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: "Numquam apparuit sic in Israel!". 34 Pharisaei autem dicebant: "In principe daemoniorum eicit daemones". 35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: "Messis quidem multa, operarii autem pauci; 38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam".

---

Biblia Sacra, Secundum Matthaeum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bible/matthew.shtml.
