# Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588) 1.10-11

Bigges, Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588), 1.10 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bigges/walter-bigges-expeditio-francisci-draki-equitis-angli-in-indias-occidentales-ann/1.10

11. Postridie latius aliquantulum diffusi, non tamen per dimidiam eius partem, loca adhuc alia nobis maxime commoda ac opportuna occupavimus, circaque ea fossis undique ductis, tormentis item bellicis ubique dispositis ita ut sibi invicem optime responderent, urbem per mensem integrum tenuimus. Per quod tempus saepius ab incolis ac civibus missi ad nos qui de ea pretio redimenda nobiscum agerent. De quo cum convenire inter nos illosque non posset, singulorum dierum tempus matutinum incendendis aedificiis quae extrra urbem impendimus, quorum altissimorum magnificentissimeque a lapide quadrato extructorum destructio ingenti labore nobis constabat. Et quamquam iuberemus per dies aliquot, ab aurora exoriente usque ad aestum diei maiorem (qui hora nona incipiebat) ducentos socios navales nihil aliud agere quam in domos omnes quae extra fossas et aggeres nostros ignem iniicere, interim dum milites excubarent, tamen vix quartam urbis partem diruere potuimus, tandemque, alio properantes, viginti quinque milibus aureorum eam redimi passi fuimus. 12. Inter alia quae relatu digna illic vidimus, non omittendum in palatio ibi regio, ubi gubernator regionis habitabat, repertum magnum ac memorabile quoddam indicium Hispanici fastus. Introeunti in aulam aliaque palatii membra per gradus lautissimos ac faberrime factos ascendum est, ubi sese in superiori domus parte statim offert locus spatiosissimus (porticum diceres), ad cuius latus alterum insignia regis Hispaniarum cuilibet intranti statim obvia, subque illis globus ingens complexus ambitum maris totius et terrae, et in eo equus in pectus sublatus, pedibus imis globo insistentibus, prioribus autem extra eum erectis tamquam saltare vellent, cum hoc symbolo in ore, NON SUFFICIT ORBIS. Cuius dicti sententiam cum praecipuos ex iis, qui ad nos urbis redimendae caussa venerant, rogaremus, nihil quidem nobis responderunt, sed nunc alio respicientes, nunc rubore suffusi, capite in terram demisso, obmutuerunt. Quibus ita attonitis quidem e nostris dixere, quod si regi ipsorum cum regina nostra apertum bellum esset, brevi illum inanem illum fastum exiturum, potiusque de conservandis adversus nostrorum hominum invasionem ditionibus suis cogitaturum, quemadmodum eis urbs sua tam facile nostris occupata satis documenta esse poterat. Mirantur nonnulli quod in ista amplissima, luculentissima, ac populosissima urbe, et qua rerum omnium ad nostros reficiendos necessariarum copia esset, non multum auri vel argenti repperimus. Qui miriari desinant, sciantque iam diu esse cum Indi insulae istius, Angliam magnitudine aequantis, indiginae ab Hispanis indignissime patria sua exterminati fuerunt, unaque cum iis etiam omnes quibus regionis auri vel argenti notae erant. Ita ut post moneta duntaxat aerea ibi usui fuerint, cuius nos etiam tunc vim magnam offendimus. Merces quae illunc advehuntur praecipuae sunt saccarum, zingiber ibi natum, curia boum, qui eorum caussa solum quam plurimi magnitudinis pinguetudinisque incredibilis in orientali insulae parte, regione fertilissima, pascuntur. Multum etiam ibi vini praestantioris, olei, aceti, item farinae optimae in doliis repertum, nec non panni lini sericique aliquantum ex Hispania eo nuper vecti. Supellectilis argenteae, pro magnificentia civitatis reliqua, non ita magna copia erat, quod regionibus illis calidis maior usus sit utensilium ex argilla elegantissime vermiculata (quam porcellinam ibi vocant, eo ex Indiis orientalibus vectam) et vitruorum, quae ibi quam optima conficiuntur. Verum tamen ibi etiam nonnulla vasa argentea repperimus, quae illis impenso pretio comparata, et nobis non magno momenti erant.

---

Bigges, WALTER BIGGES EXPEDITIO FRANCISCI DRAKI EQUITIS ANGLI IN INDIAS OCCIDENTALES ANNO MDLXXXV (1588). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/biggs.
